- SOCA
- SOCAin LL. Eduardi Confess. et passim apud Iureconsultos Anglos, significat libertatem Curiam tenentium, ut habet Fleta l. 1. c. 47. §. 6. A Saxon. Sok vel Soke, quod idem ac secta, quam dominus habet de hominibus suis in Curia. Quod enim Soc apud atiquos dictum est, id Soyt hodie apud Scotos, Gallis Suite, vocatur. Itaque qui hôc privilegio instructns est, Curias in suaBaronia tenendi habet potestatem. Unde Socam et sacam habere dicuntur Barcnes in LL. Henrici I. Est autem Saca, ex Saxon. sach. i. e. causa, regale privilegium, quô quigaudet, poenam actori calumniso, si crimem alteri obiectum non probaverit, autreo, si eum accusari vere constet, impositam vindicat. Sed et Soca aratrura est, Gallis Soc de charrue. Unde socagium, h. e. servitium socae, Littletoni sect. 119. Olim enira qui hôc modô terras possidebant, dominis in exercenda agricultura inservire et cum socco ac??? aratro proprio agrum domini arare ac colere tenebantur: cuiusmodi servitia postmodum, ex mutuo dominorum vasiallorumque consensu in census pecuniarios commutata sunt. Opponitur autem Socagium Militiae, i. a ut fundus omnis qui non possidetur per servitium militis, possideatur per servitium socae. Quae etiam in eo differunt, quod in Socagio hereditas dividitur, inter silios, per partes aequales; contra quam in Feudis militaribus, in quibus primogenitus in totum succedit. A Soco perro Sokemamus istiusmadi vassallus dicitur etc. Quam in rem vide plura apud Henr. Spelmann. et Car. du Fresne in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.